LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 25.8.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Iungitur huic buglossos, boum linguae similis, cui praecipuum, quod in vinum deiecta animi voluptates auget et vocatur euphrosynum. iungitur et cynoglossos caninam linguam imitata, topiariis operibus gratissima. aiunt quae III thyrsos seminis emittat, eius radicem potam ex aqua ad tertianas prodesse, quae IIII, ad quartanas.—Est et alia similis ei, quae fert lappas minutas . eius radix pota ex aqua ranis et serpentibus adversatur .

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable