LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 25.8.p4

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Invenere herbas et universae gentes, Scythia primam eam, quae Scythice vocatur circa Maeotim nascens, praedulcem alias utilissimamque ad ea, quae asthmata vocant . magna et ea commendatio, quod in ore eam habentes sitim famemque non sentiunt. — Idem praestat apud eosdem hippace, distincta, quod in equis quoque eundem effectum habeat, traduntque his duabus herbis Scythas etiam in duodenos dies durare in fame sitique.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable