Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 25.8.p7
lat pliny elder phi001 perseus lat2
In eadem Hispania inventa est Cantabrica per divi Augusti tempora a Cantabris reperta. nascitur ubique caule iunceo, pedali, in quo sunt flosculi oblongi veluti calathi, in his semen perquam minutum. nec alias defuere Hispaniae herbis exquirendis, ut in quibus etiam nunc hodie in more sit laetiore convictu potionem e centum herbis mulso additis credere saluberrimam suavissimamque . nec quisquam genera earum iam novit aut multitudinem , numerus tamen constat in nomine. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable