LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 25.9.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

argemonia quoque radicis denarii pondere in vini cyathis III poto. plura de ea convenit dici ceterisque, qua primum nominabuntur, in eo autem genere medendi primum nominari quamque, in quo maxime valebit. folia habet qualia anemone, divisa apii modo, caput in cauliculo papaveris silvestris, item radicem, sucum croci colore acrem et acutum. nascitur in arvis. apud nos tria genera eius faciunt et id demum probant, cuius radix tus redoleat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable