LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 25.9.p14

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Sed inter prima celebratur peucedanum, laudatissima in Arcadia, mox Samothrace. caulis ei tenuis, longus, feniculo similis, iuxta terram foliosus, radice nigra, crassa, gravi odore, sucosa. gignitur in montibus opacis, foditur exitu autumni. placent tenerrimae et altissimae radices. hae conciduntur in quaternos digitos osseis cultellis funduntque sucum in umbra, capite prius et naribus rosaceo perunctis, ne vertigo sentiatur. et alius sucus invenitur caulibus adhaerens; incisi quoque manant. probatur crassitudine mellea, colore rufo, odore suaviter gravi, fervens gustu. hic in usu et radix et decoctum eius plurimis medicamentis, suco tamen efficacissimo, qui resolvitur amaris amygdalis aut ruta contra serpentes bibiturque et ex oleo perunctos tuetur. —

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable