Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 26.11.p8
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Hydropicos sanat panaces, plantago in cibo, cum prius panem siccum comederint sine potu, Vettonica drachmis II in II cyathis vini aut mulsi, vel agaricum vel semen lonchitidis II lingulis ex aqua potum, psyllion ex vino, anagallidum sucus, cotyledonis radix e mulso, ebuli recentis radix excussa tantum nec colluta, quod II digiti conprehendant, ex vini veteris caldi hemina, trifolii radix drachmis II in vino, tithymallum platyphyllon cognomine, semen hyperici, quod caros appellatur, acte, quam esse ebulum putant quidam, radice contrita in vini cyathis III, si febris absit, vel semine ex vino nigro, item verbenaca fasciculo manus plenae in aqua decocta ad dimidias. praecipue tamen chamaeactes sucus aptissimus creditur.— Eruptiones pituitae emendant plantago, cyclamini radix e melle, ebuli folia trita e vetere vino; inposita etiam boam sanant, id est rubentes papulas, pruriginem sucus strychni inlitus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable