LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 26.12.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Morbum regium in oculis praecipue mirari est, tenuitatem etiam densitatemque tunicularum felle subeunte. Hippocrates a septimo die in febri mortiferum signum esse dicit. nos scimus vixisse aliquos etiam ab hac desperatione . fit vero et citra febres expugnaturque centaurio maiore ut diximus poto, Vettonica, agarici obolis III ex vini veteris cyatho, item verbenacae folia obolis III ex vini calidi hemina quadriduo. sed celerrime quinquefolii sucus medetur III cyathis potus. cyclamini radix drachmis III bibitur in loco calido et a perfrictionibus tuto—sudores enim felleos movet—, folia tussilaginis ex aqua, semen linozostis utriusque inspersum potioni vel cum absinthio aut cicere decoctum, hysopi bacae cum aqua potae, lichen herba, si, cum sumitur, cetero olere abstineatur, polythrix in vino data, struthion in mulso.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable