LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 26.15.p3

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Arsenogonon et thelygonon herbae sunt habentes uvas floribus oleae similes, pallidioris tamen, semen album papaveris modo. thelygoni potu feminam concipi narrant; arsenogonon ab ea semine oleae nec alio distat; huius potu mares generari, si credimus. alii utramque ocimo similem tradunt, arsenogoni autem semen geminum esse testibus simile.

Provenance