Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 26.15.p4
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Mammarum vitiis aizoum, quod digitillum appellavimus , unice medetur. erigeron ex passo mammas uberiores facit, sonci cum farre cocti ius. quae vero mastos vocatur, inlita pilos mammarum partu nascentes aufert ; testas in facie aliaque cutis vitia emendat Gentiana, nymphaea Heraclia inlita, cyclamini radix maculas omnes. cacaliae grana mixta cerae liquidae extendunt cutem in facie erugantque. vitia omnia acori radix emendat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable