Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 26.5.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
strumis plantago, chelidonia cum melle et axungia, quinquefolium, radix persollatae , item cum axungia operitur folio suo inposita, item Artemisia, radix mandragorae ex aqua. sideritis latifolia clavo sinistra manu circumfossa adalligatur, custodienda sanatis ne rursus sata taedium herbariorum seelere , ut in quibusdam diximus, rebellet, quod et in iis, quos Artemisia sanaverit, praedici reperio, item in iis, quos plantago. damasonium, quae et alcima vocatur, sub solstitio collecta inponitur ex aqua caelesti, folium tritum vel radix tusa cum axungia ita, ut inposita folio suo operiatur. sic et ad omnes cervicis dolores tumoresque quacumque in parte. — Bellis in pratis nascitur, flore albo, aliquatenus rubente. hanc cum Artemisia inlitam efficaciorem esse produnt.— Condurdum quoque herba solstitialis , flore rubro, suspensa in collo conprimere dicitur strumas, item verbenaca cum plantagine.—Digitorum vitiis omnibus et privatim pterygiis quinquefolium medetur.