Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 26.6.p2
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Bechion tussilago dicitur. duo eius genera. silvestris ubi nascitur, subesse aquas credunt, et hoc habent signum aquileges. folia sunt maiuscula quam hederae v aut VII, subalbida a terra, superne pallida, sine caule, sine flore, sine semine, radice tenui. quidam eandem esse arcion et alio nomine chamaeleucen putant. huius aridae cum radice fumus per harundinem haustus et devoratus veterem sanare dicitur tussim, sed in singulos haustus passum gustandum est. altera a quibusdam salvia appellatur, similis verbasco. conteritur et colata calfit atque ita ad tussim laterisque dolores bibitur, contra scorpiones eadem et dracones marinos efficax. contra serpentes quo-que ex oleo perungui ea prodest.—Hysopi fasciculus cum quadrante mellis decoquitur ad tussim, lateris, pectoris dolores, verbascum cum ruta ex aqua, Vettonicae farina bibitur ex aqua calida. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable