LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 26.7.p4

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Gaeum radiculas tenues habet nigras, bene olentes. medetur non modo pectoris doloribus aut lateris, sed et cruditates discutit iucundo sapore. verbenaca vero omnibus visceribus medetur, lateribus, pulmonibus, iocineribus, thoraci; peculiariter autem pulmonibus et quos ab iis phthisis temptet radix herbae consiliginis, quam nuper inventam diximus. suum quidem et pecoris omnis remedium praesens est pulmonum vitio vel traiecta tantum in auricula. bibi debet ex aqua haberique in ore adsidue sub lingua. superficies eius herbae an sit in aliquo usu, adhuc incertum est. renibus prodest plantaginis cibus, Vettonicae potus, agaricum potum ut in tussi.

Provenance