Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 26.8.p11
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Scamonium quoque dissolutione stomachi bilem detrahit, alvum solvit, praeterquam si adiciantur aloes drachmae II obolis eius II. est autem sucus herbae ab radice ramosae, pinguibus foliis, triangulis, albis, radice crassa, madida, nausiosa. nascitur pingui et albo solo. radix circa canis ortum excavatur, ut in ipsam confluat sucus, qui sole siccatus digeritur in pastillos. siccatur et ipsa vel cortex. laudatur natione Colophonium, Mysium, Prienense, specie autem nitidum et quam simillimum taurino glutini, fungosum tenuissimis fistulis, cito liquescens, virus redolens, cumminosum, linguae tactu lactescens, quam levissimum, cum diluatur, albescens. hoc evenit et adulterine , quod fit ervi farina et tithymalli marini suco fere in Iudaea. quod etiam strangulat sumptum. deprehenditur gustu, tithymallus enim linguam excalefacit. usus bimo ; nec ante nec postea utile. dedere et per se ex aqua vel mulsa et sale quaternis obolis, sed utilissime cum aloe ita, ut incipiente purgatione mulsum bibatur. fit et decoctum radicis in aceto ad crassitudinem mellis, quo leprae inlinuntur et caput inunguitur in dolore cum oleo. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable