Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 26.8.p19
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Cepaea, similis porcilacae, nigriore radice, sed inutili, nascens in litoribus harenosis, gustu amara, in vino cum asparagi radice vesicae plurimum prodest. eadem praestat hypericon—alii chamaepityn, alii corissum appellant—, oleraceo frutice, tenui, cubitali, rubente, folio rutae, odore acri, semine in siliqua nigro, maturescente cum hordeo. natura semini spissandi. alvum sistit, urinam ciet, vesicae cum vino bibitur. est aliud hypericon, quod aliqui caron appellant, folio tamaricis —et sub ea nascitur—, sed pinguioribus foliis et minutis, rubentibus, odoratum, palmo altius, suave, leniter acutum. vis semini excalfactoria, et ldeo inflammationem facit, sed stomacho non inutile, praecipuum ad stranguriam, si exulcerata non sit vesica. medetur et pleuriticis ex vino potum, vesicae autem callithrix trita simul cum cumino et data ex vino albo, verbenacaque cum foliis decocta ad tertias vel radix eius e mulso calido calculos eicit; item perpressa, quae Arreti et in Illyrico nascitur, in aqua decocta ex III heminis ad unam pota, trifolium ex vino sumptum et chrysanthemum primum. anthemis quoque calculos eicit, parvis a radice foliis quinis, caulibus longis II, fore roseo, radices tritae per se.... cei, laver crudum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable