LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 26.8.p3

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Astragalus folia habet longa, incisuris multis obliquis , circa radicem caules III aut III, foliorum plenos, florem hyacinthi, radices villosas, inplicatas, rubras, praeduras . nascitur in petrosis, apricis et isdem nivalibus, sicut in Pheneo Arcadiae. vis ei ad spissanda corpora. alvum sistit radix in vino pota, quo fit ut moveat urinam repercusso liquore, sicut pleraque quae alvum sistunt. sanat et dysintericos in vino rubro tusa; difficile autem tunditur. eadem gingivarum suppurationi utilissima est fotu. colligitur exitu autumni, cum folia amisit; siccatur in umbra.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable