LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 26.8.p4

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Et ladano sistitur alvus utroque, quod in segetibus nascitur contuso et cribrato. bibitur ex aqua mulsa, item nobili e vino. ledon appellatur herba, ex qua fit in Cypro barbis caprarum adhaerescens. nobilius in Arabia fit, iam et in Syria atque Africa quod toxicum vocant; nervos enim in arcu circumdatos lanis trahunt adhaerescente roscida lanugine. plura de eo diximus inter unguenta. hoc gravissimum odore est durissimumque tactu. plurimum enim terrae colligit, cum probetur maxime purum, odoratum, molle, viride, resinosum. natura ei molliendi, siccandi, concoquendi, somnum adliciendi. capillum fluentem cohibet nigritiamque custodit, auribus cum hydromelite aut rosaceo infunditur, furfures cutis et manantia ulcera sale addito sanat, tussim veterem cum styrace sumptum, efficacissimum ad ructus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable