Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 26.8.p7
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Ceratia uno folio, radice nodosa et magna, in cibo coeliacis et dysintericis medetur. leontopodion alii leuceoron , alii doripetron, alii thorybethron vocant, cuius radix alvum sistit purgatque bilem, in aquam mulsam addito pondere denariorum II. nascitur in campestri et gracili solo. semen eius potum lymphatica somnia facere dicitur. lagopus sistit alvom e vino pota aut in febri ex aqua. eadem inguini adalligatur in tumore. nascitur in segetibus. multi super omnia laudant ad deploratos dysintericos quinquefolium decoctis in lacte radicibus potis et aristolochiam victoriati pondere in cyathis vini III. quae ex supra dictis calida sumentur, haec candente ferro temperari aptius erit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable