LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 27.10.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Holcus in saxis nascitur siccis. aristas habet in cacumine, tenui culmo, quale hordeum restibile. haec circa caput alligata vel circa lacertum educit e corpore aristas. quidam ob id aristida vocant.— Hyoseris intubo similis, sed minor et tactu asperior, vulneribus contusa praeclare medetur. — Holosteon sine duritia est herba, ex adverso appellata a Graecis sicut fel dulce, radice tenuis usque in capillamenti speciem, longitudine IIII digitorum, ceu gramen foliis angustis, adstringens gustu. nascitur in collibus terrenis. usus eius ad vulsa, rupta in vino potae. volnera quoque conglutinat, nam et carnes, dum cocuntur, addita. — Hippophaeston nascitur in spinis, ex quibus fiunt aënae fulloniae, sine cauliculo, sine flore, capitulis tantum inanibus et foliis parvis, multis, herbacei coloris. radiculae albae, molles. sucus earum exprimitur aestate ad solvendam alvum in obolis, maxime in comitialibus morbis et tremulis, hydropicis, contra vertigines , orthopnoeas, paralysis incipientes. —

Provenance