Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 27.13.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Solanum Graeci στρύχνον vocant, ut tradit Cornelius Celsus. huic vis reprimendi refrigerandique .— Smyrnion caulem habet apii, folia latiora et maxime circa stolones multos, quorum a sinu exiliunt, pinguia et ad terram infracta, odore medicato cum quadam acrimonia iucundo, colore in luteum languescente , capitibus caulium orbiculatis ut apii, semine rotundo nigroque ; arescit incipiente aestate. radix quoque odorata, gustu acri mordet, sucosa, mollis. cortex eius foris niger, intus pallidus. odor murrae habet qualitatem, unde et nomen. nascitur et in saxosis collibus et in terrenis . usus eius calfacere, extenuare. urinam et menses cient folia et radix et semen. alvum sistit. radix collectiones et suppurationes non veteres, item duritias discutit inlita, prodest et contra phalangia ac serpentes admixto cachry aut polio aut melissophyllo in vino pota, sed particulatim , quoniam universitate vomitiones movet; qua de causa aliquando cum ruta datur. medetur tussi et orthopnoeae semen vel radix, item thoracis aut lienis aut renium aut vesicae vitiis, radix autem ruptis, convolsis. partus quoque adiuvat et secundas pellit. datur et ischiadicis cum crethmo in vino. sudores ciet et ructus, ideo inflationem stomachi discutit. vulnera ad cicatricem perducit . exprimitur et sucus radici utilis feminis et thoracis praecordiorumque desideriis, calfacit enim et concoquit et purgat. semen peculiariter hydropicis datur potui, quibus et sucus inlinitur. et in malagmate cortice arido et ad obsonia utuntur cum mulso et oleo et garo, maxime in elixis carnibus.—Sinon concoctiones facit, sapore simillima piperi. eadem in dolore stomachi efficax. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable