LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 27.13.p4

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Ne illud quidem dubitatur, omnium radicum vim effectusque minui, si fructus prius ematurescant, item seminum ante radice propter sucum incisa. resolvitur autem omnium vis consuetudine, et desinunt prodesse, cum opus est, quae cottidie in usu fuere, aeque quam nocere . omnes vero herbae vehementiores effectu viribusque sunt in frigidis et in aquiloniis, item siccis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable