LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 27.13.p5

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Sunt et gentium differentiae non mediocres, sicut accipimus de taeniis lumbricisque, inesse Aegypti, Arabiae, Syriae, Ciliciae populis, e diverso Threciae, Phrygiae omnino non innasci. minus id mirum quam quod in confinio Atticae et Boeotiae Thebanis innascuntur, cum absint Atheniensibus. quae contemplatio aufert nos ad ipsorum animalium naturas ingenitasque iis vel certiores morborum omnium medicinas. rursus enimcum rerum parens nullum animal ad hoc tantum, ut pasceretur aut alia satiaret, nasci voluit artesque salutares inseruit et visceribus, quippe cum surdis etiam rebus insereret, tum vero illa animae auxilia praestantissima ex alia anima esse voluit, contemplatione ante cuncta mirabili.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable