LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 27.2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Sed antiquorum curam diligentiamque quis possit satis venerari? constat omnium venenorum ocissimum esse aconitum et tactis quoque genitalibus feminini sexus animalium eodem die inferre mortem. hoc fuit vnenum, quo interemptas dormientes a Calpurnio Bestia uxores M. Caelius accusator obiecit. hinc illa atrox peroratio eius in digitum. ortum fabulae narravere e spumis Cerberi canis extrahente ab inferis Hercule ideoque apud Heracleam Ponticam, ubi monstratur is ad inferos aditus, gigni. hoc quoque tamen in usus humanae salutis vertere scorpionum ictibus adversari experiendo datum in vino calido. ea est natura, ut hominem occidat, nisi invenerit quod in homine perimat. cum eo solo conluctatur veluti praesentius invento, [sola haec pugna est, cum venenum in visceribus reperit] mirumque, exitialia per se ambo cum sint, duo venena in homine conmoriuntur, ut homo supersit. immo vero etiam ferarum remedia antiqui prodiderunt demonstrando , quomodo venenata quoque ipsa sanarentur. torpescunt scorpiones aconiti tactu stupentque pallentes et vinci se confitentur. auxiliaturiis helleborum album tactu resolvente, ceditque aconitum duobus malis, suo et omnium . quae si quis ulla forte ab homine excogitari potuisse credit, ingrate deorum munera intellegit. tangunt cares aconito necantque gustatu earum pantheras, nisi hoc fieret, repleturas illos situs. ob id quidam pardalianches appellavere. at illas statim liberari morte excrementorum hominis gustu demonstratum. quod certe casu repertum quis dubitet et, quotiens fiat, etiam nunc ut novum nasc, quoniam feris ratio et usus inter se tradi non possit?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable