Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 27.3
lat pliny elder phi001 perseus lat2
hic ergo casus, hic est ille qui pluruma in vita invenit deus —hoc habet nomen per quem intellegitur eadem et parens rerum omnium et magistra—, utraque coniectura pari, sive ista cotidie feras invenire sive semper scire iudicemus. pudendumque rursus omnia animalia, quae sint salutaria ipsis, nosse praeter hominem. sed maiores oculorum quoque medicamentis aconitum misceri saluberrime promulgavere aperta professione, ne malum quidem ullum esse sine aliquo bono. fas ergo nobis erit, qui nulla diximus venena, monstrare quale sit aconitum, vel deprehendendi gratia. folia habet cyclamini aut cucumeris , non plura IIII, ab radice, leniter hirsuta, radicem modicam, cammaro similem marino; quare quidam cammaron appellavere, alii thelyphonon ex qua diximus causa. cauda radicis incurvatur paulum scorpionum modo, quare et scorpion aliqui vocavere. nec defuere qui myoctonon appellare mallent, quoniam procul et e longinquo odore mures necat. nascitur in nudis cautibus, quas aconas nominant , et ideo aconitum aliqui dixere, nullo iuxta, ne pulvere quidem, nutriente. hanc aliqui rationed nominis adtulere; alii, quoniam vis eadem esset in morte, quae cotibus in ferri acie deterenda, statimque admota velocitas sentiretur.