LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 27.5

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Aparinen aliqui omphalocarpon, alii philanthropon vocant, ramosam, hirsutam, quinis senisve in orbem circa ramos foliis per intervalla. semen rotundum, durum, concavum , subdulce. nascitur in frumentario agro aut hortis pratisve, asperitate etiam vestium tenaci. efficax contra serpentes semine poto ex vino drachma et contra phalangia . sanguinis abundantiam ex volneribus reprimunt folia inposita, sucus auribus infunditur. — Arction aliqui potius arcturum vocant. similis est verbasco foliis, nisi quod hirsutiora sunt, caule longo, molli, semine cumini. nascitur in petrosis radice tenera, alba, dulci, quae decoquitur in vino ad dentium dolorem, ut ore ita contineatur. decoctum bibitur propter ischiada et stranguriam. ex vino ambustis inponitur et pernionibus; foventur eadem cum radice semine trito in vino. — Asplenon sunt qui hemionion vocant, foliis trientalibus, multis, radice limosa, cavernosa sicut felicis, candida hirsuta. nec caulem nee florem nec semen habet. nascitur in petris parietibusque opacis, umidis, laudatissima in Creta. huius foliorum in aceto decocto per dies XXX poto lienem absumi aiunt; et illinuntur autem eadem. sedant et singultus. feminis non danda, quoniam sterilitatem facit. — Asclepias folia hederae habet, ramos longos, radices numerosas, tenues, odoratas, floris virus grave, semen securiclatum. nascitur in montibus. radices torminibus medentur et contra serpentium ictus non solum potu, sed et inlitu. — Aster ab aliquis bubonion appellatur, quoniam inguinum praesentaneum remedium est. cauliculus foliis oblongis II aut III, in cacumine capitula stellae modo radiata. bibitur et adversus serpentes. sed ad inguinum medicinam sinistra manu decerpi iubent et iuxta cinctus alligari. prodest et coxendicis dolori adalligata. — Ascyron et ascyroides similia sunt inter se et hyperico, sed maiores habet ramos quod ascyroides vocatur, ferulaceos, coma rubentes, capitulis parvis, luteis. semen in caliculis pusillum, nigrum, resinosum. comae tritae velut cruentant, qua de causa quidam hanc androsaemon vocavere. usus seminis ad ischiadicos poti II drachmis in hydromelitis sextario. alvum solvit, bilem detrahit. inlinitur et ambustis. — Aphaca tenuia admodum folia habet, pusilla. altior lenticula et siliquas maiores fert, in quibus terna aut quaterna semina sunt, nigriora et minora lenticula. nascitur in arvis. natura ad spissandum efficacior quam lenti; reliquos usus 15 eosdem habet. stomachi alvique fluctiones sistit semen decoctum. — Alcibium qualis esset herba, non repperi apud auctores, sed radicem eius et folia trita ad serpentis morsum inponi et bibi, folia quantum manus capiat trita cum vini meri cyathis III aut radicem drachmarum III pondere cum vini eadem mensura.— Alectoros lophos, quae apud nos crista dicitur, folia habet similia gallinacei cristae plura, caulem tenuem, semen nigrum in siliquis. utilis tussientibus cocta cum faba fresa, melle addito et caligini oculorum. solidum semen coicitur in oculum nec turbat, sed in se caliginem contrahit; mutat colorem et ex nigro albicare incipit et intumescit ac per se exit. —

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable