Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 28.10.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Apri quoque cerebrum contra eas laudatur cum sanguine, iocur etiam inveteratum cum ruta potum ex vino, item adips cum melle resinaque, simili modo verrinum iocur et fellis dumtaxat fibra $X$ IIII pondere vel cerebrum in vino potum.—Caprarum cornu vel pilis accensis fugari serpentes dicunt, cineremque e cornu potum vel inlitum contra ictus valere, item lactis haustus cum uva taminia vel urinae cum aceto scillite, caseum caprinum cum origano inpositum vel sebum cum cera. milia praeterea remediorum ex eo animali demonstrantur , sicut apparebit, quod equidem miror, cum febri negetur carere. amplior potentia feris eiusdem generis , quod numerosissimum esse diximus, alia vero et hircis. Democritus etiamnum effectus auget eius, qui singularis natus sit. fimo quoque caprarum in aceto decocto inlini ictus serpentium placet et recentis cinere in vino, atque in totum difficilius sese recolligentes a serpentium ictu in caprilibus optime convalescunt. qui efficacius volunt mederi, occisae caprae alvum dissectam cum fimo intus reperto inligant statim. alii carnem recentem haedorum cum pilo suffiunt eodelmque nidore fugant serpentes . utuntur et pelle eorum recenti, ad plagas et came et fimo equi in agro pasti, coagulo leporis ex aceto contraque scorpionem et murem araneum; aiunt non feriri leporis coagulo perunctos. a scorpione percussis fimum caprae efficacius aceto decoctum auxiliatur, lardum iusque decocti potum etiis, qui buprestim hauserint. quin etiam si quis asino in aurem percussum a scorpione se dicat, transire malum protinus tradunt, venenataque omnia accenso pulmone eius fugere. et fimo vituli suffiri percussos a scorpione prodest. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable