LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 28.3

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Hominum monstrificas naturas et veneficos aspectus diximus in portentis gentium et multas animalium proprietates, quae repeti supervacuum est. quorundam hominum tota corpora prosunt, ut ex iis familiis, quae sunt terrori serpentibus, tactu ipso levant percussos suctuve modo, quorum e genere sunt Psylli Marsique et qui Ophiogenes vocantur in insula Cypro, ex qua familia legatus Euagon nomine a consulibus Romae in dolium serpentium coniectus experimenti causa circummulcentibus linguis miraculum praebuit. signum eius familiae est, si modo adhuc durat, vernis temporibus odoris virus. atque eorum sudor quoque medebatur, non modo saliva. nam in insula Nili Tentyri nascentes tanto sunt crocodilis terrori , ut vocem quoque eorum fugiant, horum omniumn generum insita repugnantia interventum quoque mederi constat, sicuti adgravari vulnera introitu eorum, qui umquam fuerint serpentium canisve dente laesi. iidem gallinarum incubitus, pecorum fetus abortu vitiant ; tantum remanet virus ex accepto semel malo, ut venefici fiant venena passi. remedio est ablui prius manus eorum aquaque illa eos, quibus medearis, inspergi. rursus a scorpione aliquando percussi numquam postea a crabronibus, vespis apibusve feriuntur. minus miretur hoc qui sciat, vestem a tineis non attingi, quae fuerit in funere, serpentes aegre praeterquam laeva manu extrahi.

Provenance