LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 28.4.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

e Pythagorae inventis non temere fallere, inpositivorum nominum inparem vocalium numerum clauditates oculive orbitatem ac similes casus dextris adsignare partibus, parem laevis. ferunt difficiles partus statim solvi, cum quis tectum, in quo sit gravida, transmiserit lapide vel missili ex iis, qui III animalia singulis ictibus interfecerint, hominem, aprum, ursum. probabilius id facit hasta velitaris evulsa corpori hominis, si terrain non attigerit; eosdem enim inlata effectus habet. sic et sagittas corpori eductas, si terrain non attigerint, subiectas cubantibus amatorium esse Orpheus et Archelaus scribunt, quin et comitialem morbum sanari cibo e care ferae occisae eodem ferro, quo homo interfectus sit. quorundam partes medicae sunt, sicuti diximus de Pyrrhi regis pollice, et Elide solebat ostendi Pelopis os ulnamqueeam eburneam adfirmabant.—(Naevos in facie tondere religiosum habent etiam nunc multi).—

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable