Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 28.4.p8
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Eo minus omitti convenit ab animo hominis pendentes medicinas. abstinere se cibo omni au potu, alias vino tantum aut carne, alias balneis, cumquid eorum postulet valetudo, in praesentissimis remediis habetur. his adnumeratur exercitatio, intentio vocis, ungui, fricari cum ratione; vehemens enim fricatio spissat, lenis mollit, multa adimit corpus, auget modica. in primis vero prodest ambulatio , gestatio et ea pluribus modis, equitatio stomacho et coxis utilissima, phthisi navigatio, longis morbis locorum mutatio, item somno sibi mederi aut lectulo et rara vomitione . supini cubitus oculis conducunt, at proni tussibus, in latera adversus destillationes. Aristoteles et Fabianus plurimum somniari circa ver et autumnum tradunt, magisque supino cubitu, at prono nihil, Theophrastus celerius concoqui dextri lateris incubitu, difficilius a supinis . sol quoque, remediorum maximum, ab ipso sibi praestari potest, sicuti linteorum strigiliumque vehementia. perfundere caput calida ante balnearum vaporationem et postea frigida saluberrimum intellegitur; item praesumere cibis et interponere frigidam eiusdemque potu somnos antecedere et, si libeat, interrumpere. notandum nullum animal aliud calidos potus sequi, ideoque non esse naturales . mero ante somnos colluere ora propter halitus, frigida matutinis inpari numero ad cavendos dentium dolores , item posca oculos contra lippitudines certa experimenta sunt,