LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 28.8.p10

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Peregrinae sunt et lynces, quae clarissime quadripedum omnium cernunt. ungues earum omnes cum corio exuri efficacissime in Carpatho insula tradunt. hoc cinere poto propudia virorum, eiusdem aspersu feminarum libidines inhiberi, item pruritus corporum, urina stillicidia vesicae. itaque eam protinus terra pedibus adgesta obruere traditur. eadem autem et iugulorum dolori monstratur in remedio. hactenus de externis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable