Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 28.8.p3
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Leonis adipes cum rosaceo cutem in facie custodiunt a vitiis candoremque; sanant et adusta nivibus articulorumque tumores. Magorum vanitas perunctis adipe eo faciliorem gratiam apud populos regesve promittit, praecipue tamen eo pingui, quod sit inter supercilia, ubi esse nullum potest. similia dentis, maxime a dextera parte, villique e rostro inferiore promissa sunt. fel aqua addita claritatem oculis inunctis facit et cum adipe eiusdem comitiales morbos discutit levi gustu et ut protinus qui sumpsere cursu id digerant. cor in cibo sumptum quartanis medetur; adips cum rosaceo cotidianis febribus. perunctos eo bestiae fugiunt ; resistere etiam insidiis videtur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable