LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 28.8.p8

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Ex eadem similitudine est scincus—et quidam terrestrem crocodilum esse dixerunt—, candidior autem et tenuiore cute. praecipua tamen differentia dinoscitur a crocodilo, squamarum serie a cauda ad caput versa. maximus Indicus, deinde Arabicus. adferuntur salsi. rostrum eius et pedes in vino albo poti cupiditates veneris accendunt, utique cum satyrio et erucae semine singulis drachmis omnium ac piperis II admixtis ita pastilli singularum drachmarum bibantur. per se laterum carnes obolis binis cum murra et pipere pari modo potae efficaciores ad idem creduntur. prodest et contra sagittarum venena, ut Apelles tradit, ante posteaque sumptus. in antidota quoque nobilia additur. Sextius plus quam drachmae pondere in vini hemina potum perniciem adferre tradit, praeterea eiusdem decocti ius cum melle sumptum venlerem inhibere.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable