LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 28.9.p10

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Digeremus enim in mala singula usus primumque contra serpentes. exitio his esse cervos nemo ignorat ut, si quae sunt, extractas cavernis mandentes. nec vero ipsi spirantesque tantum adversantur, sed membratim quoque . fugari eas nidore cornus eorum, si uratur, dictum est; at e summo gutture ustis ossibus congregari dicuntur. pelles eiusdem animalis substratae securos praestant ab eo metu somnos, coagulum. ex aceto potum ab ictu; et si omnino tractatum sit, eo die non ferit serpens. testes quoque eius inveterati vel genitale vetus maris salutariter dantur in vino; item venter, quem centipellionem vocant. fugiunt et omnino dentem cervi habentes ant medulla perunctos sebove cervi aut vituli. summis autem remediis praefertur hinnulei coagulum matris utero execti, ut indicavimus. sanguine cervino, si una urantur dracontion et cunilago et anchusa lentisci ligno, contrahi serpentes tradunt, dissipari deinde, si sanguine detracto adiciatur pyrethrum. invenio apud auctores Graecos, animal cervo minus et pilo demum simile, quod ophion vocaretur, Sardiniam tantum ferre solitam. hoc interisse arbitror et ideo medicinas ex eo omitto. —

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable