LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 28.9.p6

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Quae ratio adipis, eadem in iis, quae ruminant, sebi est, aliis modis, non minoris potentiae. perficitur omne exemptis venis aqua marina vel salsa lotum, mox in pila tusum aspersa marina crebro; postea coquitur, donee odor omnis aboleatur, mox adsiduo sole ad candorem reducitur . a renibus autem omne laudatissimum est. si vero vetus revocetur ad curam, liquefieri prius iubent, mox frigida aqua lavari saepius, dein liquefacere adfuso vino quam odoratissimo. eodemque modo iterum ac saepius cocunt, donec virus evanescat. multi privatim sic taurorum leonumque ac pantherarum et camelorum pinguia curari iubent. usus dicetur suis locis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable