LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 29.1.p6

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Dicam de istis Graecis suo loco, M. fili, quid Athenis exquisitum habeam et quod bonum sit illorum litteras inspicere, non perdiscere. vincam nequissimum et indocile genus illorum, et hoc puta vatem dixisse: quandoque ista gens suas litteras dabit, omnia conrumpet, tum etiam magis, si medicos suos hoc mittet. iurarunt inter se barbaros necare omnes medicina, sed hoc ipsum mercede faciunt, ut fides iis sit et facile disperdant. nos quoque dictitant barbaros et spurcius nos quam alios ʼὀπικῶν appellatione foedant. interdixi tibi de medicis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable