Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 29.1.p9
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Ordiemur autem confessis, hoc est lanis ovisque, ob id ut rebus praecipuis honos in primis perhibeatur. quaedam etiam sic alienis locis, tamen obiter, dici necesse erit. nec deerat materia pompae, si quicquam aliud intueri liberet quam fidem operis, quippe inter prima proditis etiam ex cinere phoenicis nidoque medicinis, ceu vero id certum esset atque non fabulosum. inridere est vitam remedia post millensimum annum reditura monstrare. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable