Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 29.4.p18
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Prodest et gallinarum fimi cinis inlitus, draconis 15 iocur, lacerta divulsa, mus divulsus, scorpio ipse suae plagae inpositus aut assus in cibo sumptus aut potus in meri cyathis II. proprium est scorpionum quod manus palmam non feriunt, nec visi pilos attingere. lapillus qualiscumque ab ea parte, qua in terra erat, adpositus plagae levat dolorem, item testa, sicut erat terra operta ex aliqua parte, inposita liberare dicitur—non debent respicere qui inponunt et cavere ne sol aspiciat—, vermes terreni triti inpositi. multa et alia ex his remedia sunt, propter quae in melle servantur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable