Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 29.4.p2
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Catulos lactentes adeo puros existimabant ad cibum, ut etiam placandis numinibus hostiarum vice uterentur iis. Genitae Manae catulo res divina fit, et in cenis deum etiam nunc ponitur catulina. aditialibus quidem epulis celebrem fuisse Plauti fabulae indicio sunt. sanguine canino contra toxica nihil praestantius putant ; vomitiones quoque hoc animal monstrasse homini videtur, et alios usus ex eo mire laudatos referemus suis locis. nunc ad institutum ordinem pergemus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable