Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 29.4.p9
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Viperae caput inpositum, vel alterius quam quae percusserit, sine fine prodest, item si quis ipsam eam in vapore baculo sustineat —aiunt enim recanere —, item si quis exustae eiusdem cinerem inlinat. reverti autem ad percussum serpentem necessitate naturae Nigidius auctor est. caput quidam dissecant scite inter aures ad eximendum lapillum, quem aiunt ab ea devorari territa; alii ipso toto capite utuntur. fiunt ex vipera pastilli, qui theriaci vocantur a Graecis, ternis digitis mensura utrimque amputatis exemptisque interaneis et livore spinae adhaerente, reliquo corpore in patina ex aqua et aneto discocto spinisque exemptis et addita similagine atque ita in umbra siccatis pastillis, quibus ad multa medicamenta utuntur. significandum videtur e vipera tantum hoc fieri. quidam purgatae ut supra dictum est adipem cum olei sextario decocunt ad dimidias; ex eo, cum opus sit, ternis stillis additis in oleum perunguntur, ut omnes bestiae fugiant eos. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable