LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 3.26.p3

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Insulae in Ausonio mari praeter iam dictas memoratu dignae nullae, in Ionio paucae Calabro litore ante Brundisium, quarum obiectu portus efficitur, contra Apulum litus Diomedia, conspicua monumento Diomedis, et altera eodem nomine, a quibusdam Teutria appellata. Illyrici ora mille amplius insulis frequentatur, natura vadoso mari aestuariisque tenui alveo intercursantibus. clarae ante ostia Timavi calidorum fontium cum aestu maris crescentium, iuxta Histrorum agrum Cissa, Pullariae et absyrtides Grais dictae a fratre Medeae ibi interfecto. iuxta eas Electridas vocavere in quibus proveniret sucinum, quod illi electrum appellant, vanitatis Graecae certissimum documentum, adeo ut quas earum designent haut umquam constiterit. contra Iader est Lissa et quae appellata est, contra Liburnos Crateae aliquot nec pauciores Liburnicae, Celadussae, contra Tragurium Bova et capris laudata Brattia, Issa civium Romanorum et cum oppido Pharia. ab Issa Corcyra Melaena cognominata cum Cnidiorum oppido distat XXV, inter quam et Illyricum Melite, unde catulos Melitaeos appellari Callimachus auctor est. XV ab ea VII Elaphites, in Ionio autem mari ab Orico MM p. Sasonis, piratica statione nota.

Provenance