Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 3.5.p10
lat pliny elder phi001 perseus lat2
In prima regione praeterea fuere in Latio clara oppida satricum, Pometia, Scaptia, Politorium, Tellena, Tifata, Caenina, Ficana, Crustumeria, Ameriola, Medullum, Corniculum , Saturnia ubi nunc Roma est, Antipolis quod nunc Ianiculum in parte Romae, Antemnae, Camerium, Collatia, Amitinum, Norbe, Sulmo, et cum iis carnem in monte albano soliti accipere populi Albenses: Albani, Aesolani, Accienses, Abolani, Bubetani, Bolani, Cusuetani, Coriolani, fidenates, Foreti, Hortenses, Latinienses, Longani, Manates, Macrales, Munienses, Numinienses, Olliculani, Octulani, Pedani, Poletaurini, Querquetulani, Sicani, Sisolenses, Tolerienses , Tutienses, Vimitellari, Velienses, Venetulani, Vitellenses . ita ex antiquo Latio LIII populi interiere sine vestigiis. in Campano autem agro Stabiae oppidum fuere usque ad Cn. Pompeium L. Catonem cos. pr. kal. Mai., quo die L. Sulla legatus bello sociali id delevit, quod nunc in villaim abiit. intercidit ibi et Taurania. sunt morientes Casilini reliquiae. praeterea auctor est Antias oppidum latinorum Apiolas captum a L. Tarquinio rege, ex cuius praeda Capitolium is inchoaverit. a Surrentino ad Silerum amnem XXX m. p. ager Picentinus fuit Tuscorum, templo iunonis Argivae ab Iasone condito insignis. intus oppidum Salerni, Picentia.