LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 3.6.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

In Ligustico mari est Corsica, quam Graeci cyrnon appellavere, sed Tusco propior, a septentrione in meridiem proiecta, longa passuum CL, lata maiore ex parte L???, circuitu CCCXXV. abest a Vadis Volaterranis LXII, civitates habet XXXII et colonias Marianam, a C. Mario deductam, Aleriam, a dictatore Sulla. citra est Oglasa, intra vero, etLX p. a Corsica, Planasia a specie dicta, aequalis freto ideoque navigiis fallax. amplior Vrgo et Capraria, quam Graeci Aegilion dixere, item Igilium et dianium, quam Artemisiam, ambae contra Cosanum litus, et Barpana, Menaria, Columbaria, Venaria, Ilva cum ferri metallis, circuitus C???, a Populonio X???, a Graecis Aethalia dicta. ab ea PlanasiaXXVIII. ab iis ultra Tiberina ostia in Antiano Astura, mox Palmaria, Sinonia, adversum Formias Pontiae. in Puteolano autem sinu Pandateria, Prochyta, non ab Aeneae nutrice, sed quia profusa ab Aenaria erat, Aenaria a statione navium Aeneae, Homero Inarime dicta, Pithecusa, non a simiarum multitudine, ut aliqui existimavere , sed a figlinis doliorum. inter Pausilypum et Neapolim Megaris, mox a Surrento VIII distantes Tiberi principis arce nobiles Capreae circuitu XI .M, Leucothea extraque conspectum pelagus Africum attingens Sardinia, minus VIII p. a Corsicae extremis, etiamnum angustias eas artantibus insulis parvis, quae Cuniculariae appellantur, itemque Phintonis et Fossae, a quibus fretum ipsum Taphros nominatur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable