Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 30.10.p3
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Perfrictionibus remedio esse tradit Nicander amphisbaenam serpentem mortuam adalligatam vel pellem tantum eius, quin immo arbori, quae caedatur, adalligata non algere caedentes, faciliusque succedere ita. quae sola serpentium frigori se committit, prima omnium procedens et ante cuculi cantum. aliud est ccuulo miraculum : quo quis loco primum audiat alitem illam, si dexter pes circumscribatur ac vestigium id effodiatur, non gigni pulices, ubicumque spargatur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable