LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 30.11.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Phreneticis prodesse videtur pulmo pecudum calidus circa caput alligatus. nam muris cerebrum dare potui ex aqua aut cinerem mustelae vel etiam inveteratas carnes irenacei quis possit furenti, etiamsi certa sit medicina? bubonis quidem oculorum cinerem inter ea, quibus prodigiose vitam ludificantur, acceperim, praecipueque febrium medicina placitis eorum renuntiat. namque et in duodecim signa digessere eam sole transmeante iterumque luna, quod totum abdicandum paucis e pluribus edocebo, siquidem crematis tritisque cum oleo perungui iubent aegros, cum geminos transeat sol, cristis et auribus et unguibus gallinaceorum ; si luna, radiis barbisque eorum; si virginem alteruter, hordei granis; si sagittarium, vespertilionis alis; si leonem luna, tamaricis fronde, et adiciunt sativae; si aquarium, e buxo carbonibus tritis. ex istis confessa aut certe verisimilia ponemus, sicuti lethargum olfactoriis excitari et inter ea fortassis mustelae testiculis inveteratis aut iocinere usto. his quoque pulmonem pecudis calidum circa caput adalligari putant utile.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable