LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 30.13.p5

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Harundines et tela quaeque alia extrahenda sunt 20 corpori evocat mus dissectus inpositus, praecipue vero lacerta dissecta et vel caput tantum eius contusum cum sale inpositum, cocleae ex iis, quae gregatim folia sectantur, contusae inpositae cum testis et eae, quae manduntur, exemptae testis, sed cum leporis coagulo efficacissime. ossa anguium eundem cum coagulo cuiuscumque quadripedis intra tertium diem adprobant effectum. laudantur et cantharides tritae cum farina hordei.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable