LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 30.4.p4

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Anginis felle anserino cum elaterio et melle citissime succurritur, cerebro noctuae, cinere hirundinis ex aqua calida poto. huius medicinae auctor est Ovidius poeta. sed efficaciores ad omnia, quae ex hirundinibus monstrantur, pulli silvestrium—figura nidorum eas deprehendit —, multo tamen efficacissimi ripariarum pulli; ita vocant in riparum cavis nidificantes. multi cuiuscumque hirundinis pullum edendum censent, ut toto anno non metuatur id malum. strangulatos cum sanguine comburunt in vase et cinerem cum pane aut in potu dant. quidam et mustelae cinerem pari modo admiscent; sic ad strumae remedia dant et comitialibus cotidie potui. in sale quoque servatae hirundines ad anginam drachma bibuntur , cui malo et nidus earum mederi dicitur potus. milipedam inlini anginis efficacissimum putant; alii XX tritas in aquae mulsae hemina dari per harundinem, quoniam dentibus tactis nihil prosint. tradunt et murem cum verbenaca excoctum, si bibatur is liquor, remedio esse, et corrigiam caninam ter collo circumdatam, fimum columbinum vino et oleo permixtum. cervicis nervis, opisthotono ex milui nido surculus viticis adalligatus auxiliari dicitur,

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable