LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 30.5.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

strumis exulceratis mustelae sanguis, ipsa decocta in vino; non tamen sectis admovetur. aiunt et in cibo sumptam idem efficere vel cinerem eius sarmentis conbustae mixtum axungia. lacertus viridis adalligatur; oportet post dies XXX alium adalligatum. quidam cor eius in argenteo vasculo servant ad femineas strumas et viriles. cocleae cum testa sua tusae inlinuntur, maxime quae frutectis adhaerent, item cinis aspidum cum sebo taurino inponitur, anguinus adeps mixtus oleo, item anguium cinis ex oleo inlitus vel cum cera. edisse quoque eos medios abscisis utrimque extremis partibus adversus strumas prodest vel cinerem bibisse in novo fictili ita crematorum, efficacius multo inter duas orbitas occisorum. et gryllum inlinere cum sua terra effossum suadent, item fimum columbarum per sese vel cum farina hordeacia aut avenacia ex aceto, talpae cinerem ex melle inlinere. alii iocur eiusdem contritum inter manus inlinunt et triduo non abluunt. dextrum quoque pedum eius remedio esse strumis adfirmant. alii praecidunt caput et cum terra a talpis excitata tusum digerunt in pastillos pyxide stagnea et utuntur ad omnia, quae intumescant, et quae apostemata vocant quaeque in cervice sint; vesci suilla tunc vetant. tauri vocantur scarabaei terrestres ricino similes —nomen cornicula dedere—, alii pediculos terrae vocant ; ab his quoque terrain egestam inlinunt strumis et similibus vitiis et podagris, triduo non abluunt. prodest haec medicina in annum, omniaque his adscribunt, quae nos in gryllis rettulimus. quidam et a formicis terra egesta sic utuntur. alii vermes terrenos totidem, quot sint strumae, adalligant, pariterque cum iis arescunt. alii viperam circa canis ortum circumcidunt ut diximus, dein mediam comburunt, cinerem eum dant bibendum ter septenis diebus, quantum prenditur ternis digitis; sic strumis medentur, aliqui vero circumligantes lino, quo praeligata infra caput vipera pependerit, donec exanimaretur. et milipedis utuntur addita resinae terebinthinae parte quarta, quo medicamento omnia apostemata curari iubent.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable