LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 30.6.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

pulmonum quoque vitiis medentur, item mures, maxime Africani, detracta cute in oleo et sale decocti atque in cibo sumpti. eadem res et purulentis vel cruentis excreationibus medetur, praecipue vero coclearum cibus stomacho. in aqua eas subfervefieri intacto corpore earum oportet, mox in pruna torreri nihilo addito atque ita e vino garoque sumi, praecipue Africanas. nuper hoc conpertum plurimis prodesse; id quoque observant, ut numero inpari sumantur. virus tamen earum gravitatem halitus facit. prosunt et sanguine excreantibus dempta testa tritae in aqua potu. laudatissimae autem sunt Africanae —ex iis Iolitanae —, Astypalaeicae, item Siculae modicae, quoniam magnitudo duras facit et sine suco, Baliaricae, quas cavaticas vocant, quoniam in speluncis nascuntur, laudatae ex insulis et Caprearum, nullae autem cibis gratae neque veteres neque recentes. fluviatiles et albae virus habent, nec silvestres stomacho utiles, alvum solvunt, item omnes minutae. contra marinae stomacho utiliores, efficacissimae tamen in dolore stomachi e laudatis traduntur quaecumque vivae cum aceto devoratae. praeterea sunt quae ἀκέρατοι vocantur, latae, multifariam nascentes, de quarum usu dicemus suis locis. gallinaceorum ventris membrana, si inveterata est, inspersa potioni destillationes pectoris et umidam tussim vel recens tosta lenit. cocleae crudae tritae cum aquae tepidae cyathis III si sorbeantur, tussim sedant. destillationes sedat et canina cutis cuilibet digito circumdata. iure perdicum stomachus recreatur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable