LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 31.1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Aquatilium secuntur in medicina beneficia, opifice natura ne in illis quidem cessante et per undas fluctusque ac reciprocos aestus amniumque rapidos cursus inprobas exercente vires, nusquam potentia maiore, si verum fateri volumus, quippe hoc elementum ceteris omnibus imperat.terras devorant aquae, flammas necant, scandunt in sublime et caelum quoque sibi vindicant ac nubium obtentu vitalem spiritum strangulant, quae causa fulmina elidit, ipso secum discordante mundo. quid esse mirabilius potest aquis in caelo stantibus? at illae, ceu parum sit in tantam pervenire altitudinem, rapiunt eo secum piscium examina, saepe etiam lapides, subeuntque portantes aliena pondera.eaedem cadentes omnium terra enascentium causa fiunt, prorsus mirabili natura, si quis velit reputare, ut fruges gignantur, arbores fruticesque vivant, in caelum migrare aquas animamque etiam herbis vitalem inde deferre, iusta confessione, omnes terrae quoque vires aquarum esse beneficii. quapropter ante omnia ipsarum potentiae exempla ponemus. cunctas enim enu merare quis mortalium queat?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable