Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 31.10.p3
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Et hoc quidem nascitur, in Aegypto autem conficitur, multo abundantius, sed deterius, nam fuscum lapidosumque est. fit paene eodem modo quo sal, nisi quod salinis mare infundunt, Nilum autumno nitrariis. haeaccedente Nilorigantur, decedente madent suco nitri XL diebus continuis , non ut in Macedonia statis. si etiam imbres ad fuerunt, minus e flumine addunt, statimque ut densar coeptum est, rapitur, ne resolvatur in nitrariis. hic quoque olei natura intervenit, ad scabiem animalium utilis ipsum autem conditum in acervis durat. mirum in lacu Ascanio et quibusdam circa Chalcida fontibus summas aquas dulces esse potarique, inferiores nitrosas.—In nitro optimum quod tenuissimum, et ideo spuma melior, ad aliqua tamen sordidum, tamquam ad inficiendas purpuras tincturasque omnes. magnus et vitro usus, qui dicetur suo loco.—Nitrariae Aegypti circa Naucratim et Memphin tantum solebant esse, circa Memphin deteriores. nam et lapidescit ibi in acervis, multique sunt cumuli ea de causa saxei. faciunt ex his vasa nec non et frequenter liquatum cum sulpure coquentes. in carnibus quoque, quas inveterari volunt, illo nitro utuntur. sunt ibi nitrariae, in quibus et rufum exit a colore terrae.