LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 31.10.p6

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Flos eius cum oleo cypreo et articulorum doloribus in sole iucundus est. regium quoque morbum extenuat in potione vini et inflationes discutit, sanguinis profluvium e naribus sistit ex ferventi aqua vapore naribus rapto porriginem alumine permixto tollit, alarum virus ex aqum cottidiano fotu, ulcera ex pituita nata cera permixtum, quo genere nervis quoque prodest. coeliacis infunditum perungui ante accessiones frigidas nitro et oleo multi praecepere, sicut adversus lepras, lentigines; podagris in balneis uti. solia nitri prosunt atrophis, opisthotonis, tetanis.—Sal nitrum sulpuri concoctun in lapiden vertitur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable